- MONAMACHIA
- MONAMACHIAdicta est olim exercitatio, in qua duo inter se utplurimum dimicabant, vel ut ad bellicas pugnasineundas fortitudinem et peritiam compararent: vel, ut in ludis, Amphitheatris, atque aliis publicis certaminibus coronas victoriae consequerentur, populumque oblectarent; quos Eusebius Histor. Eccl. l. 8. c. 18. Μαχήτας nuncupare videtur. Eius duae species: cum telis una, quae Hoplomachia, sine telis altera, quae Soiamachia vocata est. Illa fiebat, quum singuli inter searmis rudibus, vel incidentibus ac pungentibus certabant: quod exercitationis genus vetustissimis temporibus in usu fuisse docet Plut. Problem. 2. Sympos. 5. ubi refert, antiquitus Monomachiam in Pisis civitate et in Elide, Peloponnesi regione, ad Alphaeum fluv. ludis Olympicis, usque ad mortem devictorum cadentiumque iugulationem processisse. Sacerdotes qooque in Pergamo priscum morem retinuisse, ut aestatis tempore Monomachias exercerent, narrat Galenus. Nec Graecorum solum eum morem fuisse ostendit Athenaeus Dipnos. l. 4. c. 13. Romanos, inquiens, Monomachorum spectaculô non modo in Festis atque Amphitheatris, verum etiam in conviviis a Tyrrhenis censuetudinem mutuatos abhibuisse: quamvis Romani non Monomachos, sed Gladixtores, illos nominare maluerint, de quibus vide supra, in voce Gladiatorii ludi, item voce Ludi. Et quidem rudibus armis factam militarem Monomachiam illam fuisse, quam Hermippus apud Athen. l. 4. c. 13. Mantinaeos invenisse et Cyrenaeos imitatos esse scribit, credunt Eruditi: sicut similiter existimant, quam Scrimiam vulgus vocat, eam ipsam esse, de qua loquutus Plato in Lachete scripsit, iuvenibus conducere, ut armis pugnare discant; quoniam sic habitus corporis robustis acquiratur, etc. In hac haudquaquam ad necem usque se feriebant, sed rudibus telis sese petere simulantes, quandoque etiam revera percutientes, et plagarum inflictiones et aversiones addiscebant. In altera vero; ubi acutis telis pugnatum, aliquando ad necem processisse supra visum est. Finis huius pugnae armatae, apud Graecos fuit, ad bellum ut paratiores possea haberent milites: Romani vero, teste Antyllô, apud Oribasium Collectan. Med. c. 36. primi eam, quae pro fanitate exerceretur, invenêre: Unde et Galenus, inter alia Gymnastae munera, armorum exercitationem, tamquam bono corporis habltui conducentem recenset, clareque monstrat, ad exercenda brachia atque crura Sciamachiam: ad omnia vero membra Hoplomachiam, a Demea inventam, utiliter adhiberi, l. 2. de tuend. valet. c. 11. et 12. Vide quoque Martialem l. 8. ubi Medicum quendam Hoplomachum antagonistam graviter in oculis ferientem, hisce verbis carpit, Epigr. 74.Hoplomachus nunc es, fueras Ophthalmicus ante,Fecisti Medicus, quod facis Hoplomachus.Sciamachia vero fuit, cum homo adversus umbram et brachiis etc cruribus pugnabat, ut ex Platone Apolog. patet: Item cum certantes adversus columnam et palum, cuius meminit Iuvenal. Sat. 6. v. 246. digladiabantur. Nec mirum cum umbris olim pugnatum, quum et hodie istiusmodi cxercitatio in usu: cuius Apostolus quoque meminit, 1. Corinth. c. 9. v. 26. οὕτω πυκτεύω, ὡς οὐκ ἀέρα δέρων, Ita pugnis certo, non quasi aerem caedens. Nec brachiis solum pugnisque nudis, sed etiam armis cum umbris pugnâsse, Celtae fidem faciunt, quos id post cenam factitâsse, Possidonius auctor est. Glauco quoque Carystio, Athletae strenuo, non solum ob pugilatoriam, sed et in umbra pugnandi excellentiam, statua habitu σκιαμαχοῦντος erecta est, apud Pausan. Eliac. l. 6. Omnium vero frequentissime pugnam ad palum Veteres exercebant, nec solum milites, sed etiam Gladiatores, quos numquam aut campum aut arenam Victores declar âsse, nisi diligenter ad palum fuissent exercitati, docet Vegetius l. 1. de Re milit. c. 11. Iuvenalis supra laudati verba de hoc pugnae genere ista sunt,—— —— Aut quis non vidit vulnera pali,Quem cavet assiduis sudibus, scutoque lacessit,Atque omnes implet numeros.Vide quoque in fra Palus it. Sciamachia; haec de Monomachia Gymnastica Veterum, quam pluribus exsequitur, Hieron. Mereurialis de Arte Gymn. l. 3. c. 4. A qua multum degeneravit Gladiatura Romanorum, in qua aut occidendus adversarius, aut occumbendum erat, ut loquitur A. Gellius l. 7. c. 3. quamque proin mitigavit Antoninus Imperator non acutô ferrô, sed obtusis ac teretibus gladiis dimicari, mandans: imo penitus meritko sustulit Honorius Imperator, apud Theodoretum Histor. Eccles. l. 5. c. 26. Nec quidquam cum ea commune habuit Χειροκρατία; seu Lex illa manuaria, quâ id aequius quod validius, Tacit. Annal. l. 15. c. 1. quamque in Dania Frotho III. Rex olim tulit, ut omnes controversiae Monomachiâ seu Duellô finirentur, apud Saxonem Gramm. Historiae Dan. l. 5. id quod adhuc in Moscovia usitatunesse, refert Bodinus de Rep. l. 4. c. ult. Quemadmodum etiam in Anglia, inter rationes, quibus liti colophon imponitur, Duellum receptum fuisse, refert Thom. Smithus de Rep. Angl. l. 2. c. 6. et 8. et Longobardos, quotiescumque deesset probatio, Iudici per duellum fidem fecisse, docet Alciatus l. de Duello c. 4. Nec veterum germanorum apud Tacitum mos, qui eius gentis, cum qua bellum erat, captivum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committebant; victoriam buius vel illius pro praeiudicio accipientes, de mor. Germ. c. 10. Multo minus hodiernorum Duellistarum pugnae, qui ad veterum Gladiatorum potius, quam Monomachorum, morem, levi de causa in mutuam perniciem, non sine familiarum, civitatum. Regnorum gravissimo damno furentes ruunt: quem propterea, ab Henrici Magni temporibus in Gallia desaevientem, magnâ sui Nominis gloriâ sustulit Ludovicus XIV. hodie feliciciter imperans. Minus noxiam Monomachiam vide in voce Iusta item Gallus supra: et plura de his, apud Auctores laudatos, quibus adde Matt. Berneggerum in Tacitum quaest. 51. Addam saltem quaedam, de certamine singulari duorum, quorumcontroversiae alioqui totos populos gravissimis malis eslent impliciturae, si inter se parati sint armis decernere, ut olim de Peloponneso, Hyllus et Echenus; de regione ad Inachum, Hyperochus et Phemius; de Elide, Pyrechma Aetolus et Degmenus Epeus; de Iba, Cortis et Orsua: an id permittendum? Videtur enim id, si non ab ipsis recte fieri, certe a civitatibus posse acceptari, ut minus malum. Et apud Livium quidem sic Metius Tullum alloquitur l. 1. c. 23. Ineamus aliquam viam, quae utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit. Et Strabo vetustam hanc fuisse dicit Graecorum consuetudincm l. 8. Apud Virgilium quoque Aeneas aequum fuisse ait, ut inter se et Turnum eô modo res definiretur. Nec alium inter Francorum veterum mores hoc laudat impensius Agathias l. 1. Non quoque abiudit Aetolorum et Eleorum, qui inter binos utrinque; Romanorum et Albanorum, qui inter ternos; Lacedaemoniorum et Argivorum, qui inter tricenos, certamini committendo, summam rerum credere olim consuevêre. Verum hac senten tiam rectae rationi ac Dei praeceptis repugnare, certum. Proin, si res bellô digna agitur, ut multorum innocentium salus, pro eâ totis viribus pugnandum est. Condictô vero certamine uti, tamquam testimoniô bonae causae aut iudicii divini instrumentô, vanum et a vera pietate alienum. Quam in rem vide plura, aqud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis l. 3.c. 20. §. 43. uti de damnatis εἰς τὸ πυγμῇ μονομαχεῖν aliquid infra voce Pygmachi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.